pronađen 997 Rezultati za: Filius Isaac
Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac: (Liber Genesis 25, 5)
filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. (Liber Genesis 25, 6)
Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre, (Liber Genesis 25, 9)
Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis. (Liber Genesis 25, 11)
Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: (Liber Genesis 25, 19)
Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ. (Liber Genesis 25, 21)
Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. (Liber Genesis 25, 26)
Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Jacob. (Liber Genesis 25, 28)
Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara. (Liber Genesis 26, 1)
Mansit itaque Isaac in Geraris. (Liber Genesis 26, 6)
Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. (Liber Genesis 26, 12)
in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. (Liber Genesis 26, 16)