pronađen 4456 Rezultati za: Dominus Deus
Et audivi alterum ab altari dicentem: Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua. (Apocalypsis Ioannis 16, 7)
Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos: quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles. (Apocalypsis Ioannis 17, 14)
Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi: ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei. (Apocalypsis Ioannis 17, 17)
Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus. (Apocalypsis Ioannis 18, 5)
Ideo in una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui judicabit illam. (Apocalypsis Ioannis 18, 8)
Exsulta super eam cælum, et sancti apostoli, et prophetæ: quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa. (Apocalypsis Ioannis 18, 20)
Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluja: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens. (Apocalypsis Ioannis 19, 6)
Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. (Apocalypsis Ioannis 19, 16)
Et audivi vocem magnam de throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus: (Apocalypsis Ioannis 21, 3)
et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. (Apocalypsis Ioannis 21, 4)
Qui vicerit, possidebit hæc: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. (Apocalypsis Ioannis 21, 7)
Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 22)