pronađen 547 Rezultati za: Dei populus

  • Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. (Prophetia Osee 11, 7)

  • Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. (Prophetia Ioel 2, 2)

  • Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium. (Prophetia Ioel 2, 5)

  • Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum. (Prophetia Ioel 2, 26)

  • Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in æternum. (Prophetia Ioel 2, 27)

  • Et conteram vectem Damasci: et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis: et transferetur populus Syriæ Cyrenen, dicit Dominus. (Prophetia Amos 1, 5)

  • si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? (Prophetia Amos 3, 6)

  • et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunica pallium sustulistis: et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum. (Prophetia Michaeae 2, 8)

  • Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer ! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem ; et erit super quem stillatur populus iste. (Prophetia Michaeae 2, 11)

  • Ecce populus tuus mulieres in medio tui: inimicis tuis adapertione pandentur portæ terræ tuæ, devorabit ignis vectes tuos. (Prophetia Nahum 3, 13)

  • Dormitaverunt pastores tui, rex Assur, sepelientur principes tui: latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget. (Prophetia Nahum 3, 18)

  • Ululate, habitatores Pilæ: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento. (Prophetia Sophoniae 1, 11)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina