pronađen 622 Rezultati za: Balaam et Egredimini Iordanis regitur Moab regni Siram et Aaron et coluberna

  • Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 10, 3)

  • Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt qui ituri sunt ? (Liber Exodus 10, 8)

  • Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos. (Liber Exodus 10, 16)

  • Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestræ et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum. (Liber Exodus 10, 24)

  • Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quæ scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua. (Liber Exodus 11, 10)

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti : (Liber Exodus 12, 1)

  • Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 28)

  • Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis. (Liber Exodus 12, 31)

  • Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo. (Liber Exodus 12, 43)

  • Feceruntque omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 50)

  • Hodie egredimini mense novarum frugum. (Liber Exodus 13, 4)

  • Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan. (Liber Exodus 15, 15)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina