pronađen 209 Rezultati za: Abraham Agar Sara descensus
quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac: (Liber Psalmorum 104, 9)
Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum. (Liber Psalmorum 104, 42)
Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam? (Liber I Maccabaeorum 2, 52)
Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Judæis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham. (Liber I Maccabaeorum 12, 21)
Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium: (Liber II Maccabaeorum 1, 2)
et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus. (Liber Ecclesiasticus 43, 19)
Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventus similis illi in gloria: qui conservavit legem Excelsi, et fuit in testamento cum illo. (Liber Ecclesiasticus 44, 20)
Et in Isaac eodem modo fecit, propter Abraham patrem ejus. (Liber Ecclesiasticus 44, 24)
Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet ; (Liber Isaiae 29, 22)
Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei: (Liber Isaiae 41, 8)
Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum. (Liber Isaiae 51, 2)
Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos: tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum. (Liber Isaiae 63, 16)