pronađen 178 Rezultati za: virum

  • In consilium eorum ne veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea; quia in furore suo occiderunt virum et in voluntate sua subnervaverunt tauros. (Liber Genesis 49, 6)

  • In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis. (Liber Exodus 2, 11)

  • Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit. (Liber Exodus 21, 28)

  • Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. (Liber Exodus 21, 29)

  • Cumque vocasset Moyses Beseleel et Ooliab et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, omnes, qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus, (Liber Exodus 36, 2)

  • si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur, (Liber Numeri 5, 14)

  • ingressus est post virum Israelitem in cubiculum et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem, in locis genitalibus; cessavitque plaga a filiis Israel. (Liber Numeri 25, 8)

  • Dixitque Dominus ad eum: “Tolle Iosue filium Nun, virum in quo est spiritus; et pone manum tuam super eum, (Liber Numeri 27, 18)

  • Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate manet in parentis domo. (Liber Numeri 30, 17)

  • educes virum vel mulierem, qui hanc rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur. (Liber Deuteronomii 17, 5)

  • Apprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum (Liber Deuteronomii 22, 18)

  • Si habuerint inter se iurgium viri, et unus contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miserit manum et apprehenderit verenda eius, (Liber Deuteronomii 25, 11)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina