pronađen 139 Rezultati za: rex Salomon
Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel. (Liber I Regum 4, 1)
Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius; per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant. (Liber I Regum 4, 7)
Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna a Flu mine usque ad terram Philisthim et ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius. (Liber I Regum 5, 1)
Et habebat Salomon quattuor milia praesepia equorum currulium et duodecim milia equestres. (Liber I Regum 5, 6)
Locutus est quoque Salomon tria milia parabolas, et fuerunt carmina eius quinque et mille. (Liber I Regum 5, 12)
Misit autem et Salomon ad Hiram dicens: (Liber I Regum 5, 16)
Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei; haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos. (Liber I Regum 5, 25)
Elegitque rex Salomon operas de omni Israel, et erat indictio triginta milia virorum. (Liber I Regum 5, 27)
Domus autem, quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine. (Liber I Regum 6, 2)
Igitur aedificavit Salomon domum et consummavit eam. (Liber I Regum 6, 14)
Domum quoque operuit Salomon intrinsecus auro purissimo et posuit catenas aureas ante Dabir. (Liber I Regum 6, 21)
Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit. (Liber I Regum 7, 1)