pronađen 23 Rezultati za: prudentiam

  • Dic sapientiae: “Soror mea es” et prudentiam voca Amicam, (Liber Proverbiorum 7, 4)

  • Possidere sapientiam quanto melius est auro; et acquirere prudentiam pretiosius est argento. (Liber Proverbiorum 16, 16)

  • Et, si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. (Liber Sapientiae 8, 7)

  • Audi me, fili, et disce prudentiam sensus, (Liber Ecclesiasticus 16, 24)

  • Audi, Israel, mandata vitae; auribus percipite, ut sciatis prudentiam. (Liber Baruch 3, 9)

  • et perierunt, quia non habuerunt prudentiam, perierunt propter insipientiam suam. (Liber Baruch 3, 28)

  • “Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Edom et prudentiam de monte Esau? (Prophetia Abdiae 1, 8)

  • Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam”. (Evangelium secundum Lucam 1, 17)

  • Scriptum est enim: “Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo”. (Epistula I ad Corinthios 1, 19)

  • prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi, (Epistula ad Ephesios 3, 4)

  • ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant, (Epistula ad Titum 2, 4)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina