pronađen 74 Rezultati za: praeceptum
Peregrinus quoque et advena, si fuerint apud vos, facient Pascha Domino iuxta praecepta et iustificationes eius; praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae”. (Liber Numeri 9, 14)
Unum praeceptum erit tam vobis quam advenis pro omnibus generationibus vestris coram Domino. (Liber Numeri 15, 15)
Verbum enim Domini contempsit et praeceptum illius fecit irritum; idcirco delebitur et portabit iniquitatem suam”. (Liber Numeri 15, 31)
Erit vobis praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque, qui aspergit aqua lustrali, lavabit vestimenta sua; omnis, qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. (Liber Numeri 19, 21)
Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverant, sic locutus est: “Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: (Liber Numeri 31, 21)
Neque trans mare positum, ut causeris et dicas: “Quis nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?”. (Liber Deuteronomii 30, 13)
iuxta praeceptum Domini, urbem quam postulavit: Thamnathsare in monte Ephraim. Et aedificavit civitatem habitavitque in ea. (Liber Iosue 19, 50)
Et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum ut praeceptum et quasi lex in Israel usque ad diem hanc. (Liber I Samuelis 30, 25)
Et ait rex Abisai et universis servis suis: “Ecce filius meus, qui egressus est de visceribus meis, quaerit animam meam; quanto magis nunc iste filius Beniaminita. Dimittite eum, ut maledicat iuxta praeceptum Domini. (Liber II Samuelis 16, 11)
Quare ergo non custodisti iusiurandum Domini et praeceptum, quod praeceperam tibi?”. (Liber I Regum 2, 43)
Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. (Liber I Regum 18, 36)
Tacuit itaque populus et non respondit ei quidquam; siquidem praeceptum regis acceperant, ut non responderent ei. (Liber II Regum 18, 36)