pronađen 323 Rezultati za: inobedientiam Saul
Levavit autem cocus armum et caudam et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: “Ecce quod remansit; pone ante te et comede, quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi”. Et comedit Saul cum Samuel in die illa. (Liber I Samuelis 9, 24)
Et descenderunt de excelso in oppidum. Et straverunt pro Saul in solario, et dormivit. (Liber I Samuelis 9, 25)
Cumque mane surrexissent, et iam elucesceret, vocavit Samuel Saul in solario dicens: “Surge, ut dimittam te”. Et surrexit Saul. Egressique sunt ambo, ipse videlicet et Samuel. (Liber I Samuelis 9, 26)
Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: “Dic puero, ut antecedat nos — et ille antecessit C; tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini”. (Liber I Samuelis 9, 27)
Videntes autem omnes, qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt ad invicem: “Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 10, 11)
Responditque vir loci illius dicens: “Et quis pater eorum?”. Propterea versum est in proverbium: “Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 10, 12)
dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius: “Quo abistis?”. Qui respondit: “Quaerere asinas; quas cum non repperissemus, venimus ad Samuelem”. (Liber I Samuelis 10, 14)
Et ait Saul ad patruum suum: “Indicavit nobis quia inventae essent asinae”. De sermone autem regni non indicavit ei, quem locutus illi fuerat Samuel. (Liber I Samuelis 10, 16)
Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius; et cecidit in cognationem Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus. (Liber I Samuelis 10, 21)
Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa; et abierunt cum eo viri fortes, quorum tetigerat Deus corda. (Liber I Samuelis 10, 26)
Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait: “Quid habet populus quod plorat?”. Et narraverunt ei verba virorum Iabes. (Liber I Samuelis 11, 5)
Et insilivit spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec; et iratus est furor eius nimis. (Liber I Samuelis 11, 6)