pronađen 265 Rezultati za: et in altare aureum

  • Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio (Liber Exodus 40, 26)

  • et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi. (Liber Exodus 40, 29)

  • Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua; (Liber Exodus 40, 30)

  • cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 40, 32)

  • Intestina autem et crura offerens lavabit aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum, incensum suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 1, 9)

  • immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino. Sanguinem vero illius aspergent contra altare filii Aaron sacerdotes per circuitum; (Liber Leviticus 1, 11)

  • Intestina vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata omnia adolebit sacerdos super altare: holocaustum est et incensum odoris suavissimi Domino. (Liber Leviticus 1, 13)

  • Et sacerdos afferet eam ad altare; retortum ad collum caput adolebit in altari, sanguisque eius exprimetur contra parietem altaris. (Liber Leviticus 1, 15)

  • Vesiculam vero gutturis et plumas proiciet offerens prope altare ad orientalem plagam in loco, in quo cineres effundi solent; (Liber Leviticus 1, 16)

  • confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit eam sacerdos super altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et incensum suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 1, 17)

  • ac deferet ad filios Aaron sacerdotes, tolletque ex eo pugillum plenum similae et olei ac totum tus, et sacerdos adolebit memoriale super altare, incensum odoris suavissimi Domino. (Liber Leviticus 2, 2)

  • qui afferet eam ad altare, tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare: incensum odoris suavissimi Domino. (Liber Leviticus 2, 9)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina