pronađen 112 Rezultati za: arcus et exercitum
Praecepit autem Ioiada pontifex centurionibus, qui erant super exercitum, dicens: “Educite illam extra saepta templi! Qui autem sequetur eam, interficiatur foris gladio!”. Dixerat enim sacerdos: “Non occidetis eam in domo Domini!”. (Liber II Paralipomenon 23, 14)
Et certe, cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus manibus eorum exercitum magnum valde, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum; in Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia. (Liber II Paralipomenon 24, 24)
Separavit itaque Amasias exercitum, qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum; at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in regionem suam. (Liber II Paralipomenon 25, 10)
Et factum est a die illa, media pars iuvenum meorum faciebat opus, et media tenebat lanceas et scuta et arcus et loricas, et principes post omnem domum Iudae. (Liber Nehemiae 4, 10)
Tu ipse, Domine, solus; tu fecisti caelum et caelum caelorum et omnem exercitum eorum, terram et universa, quae in ea sunt, maria et omnia, quae in eis sunt; et tu vivificas omnia haec, et exercitus caeli te adorat. (Liber Nehemiae 9, 6)
Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. (Liber Iob 29, 20)
Quoniam pones eos dorsum, arcus tuos tendes in vultum eorum. (Liber Psalmorum 21, 13)
Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur. (Liber Psalmorum 37, 15)
Dedisti metuentibus te signum, ut fugiant a facie arcus. (Liber Psalmorum 60, 6)
Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et bellum. (Liber Psalmorum 76, 4)
Recesserunt et praevaricati sunt, quemadmodum patres eorum; conversi sunt retro ut arcus pravus. (Liber Psalmorum 78, 57)
Et constituerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua; et ceteri fugerunt ad nationes, ut se liberarent. (Liber I Maccabaeorum 2, 44)