pronađen 674 Rezultati za: Verbum Dei testimonium
Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. (Epistula Iacobi 1, 21)
aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus. (Epistula Iacobi 5, 3)
renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens: (Epistula I Petri 1, 23)
verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (Epistula I Petri 1, 25)
Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis. (Epistula I Ioannis 1, 10)
qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus. (Epistula I Ioannis 2, 5)
Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis. (Epistula I Ioannis 2, 7)
Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum. (Epistula I Ioannis 2, 14)
Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 9)
Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo. (Epistula I Ioannis 5, 10)
Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus, et haec vita in Filio eius est. (Epistula I Ioannis 5, 11)
Nam gavisus sum valde, venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuae, quomodo tu in veritate ambules. (Epistula III Ioannis 1, 3)