pronađen 159 Rezultati za: Simon Petrus
Simon autem de tribu Belgae praepositus templi constitutus dissentiebat a principe sacerdotum de dispensatione in civitate. (Liber II Maccabaeorum 3, 4)
quaedam vero esse Hircani Thobiae, viri valde eminentis, non sicut detulerat obtrectans impius Simon; universa autem argenti talenta esse quadringenta et auri ducenta; (Liber II Maccabaeorum 3, 11)
Simon autem praedictus, qui pecuniarum et patriae delator exstitit, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset et malorum auctor fuisset; (Liber II Maccabaeorum 4, 1)
Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore, sed lente ob repentinum adversariorum silentium victus evaserat. (Liber II Maccabaeorum 14, 17)
Simon, Oniae filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit templum. (Liber Ecclesiasticus 50, 1)
Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 18)
Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, (Evangelium secundum Matthaeum 10, 2)
Simon Chananaeus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 4)
Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? (Evangelium secundum Matthaeum 13, 55)
Respondens autem ei Petrus dixit: “Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 28)
At ipse ait: “Veni!”. Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 29)
Respondens autem Petrus dixit ei: “Edissere nobis parabolam istam”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 15)