pronađen 30 Rezultati za: God

  • venerunt ad Godoliam in Maspha; Ismael, inquam, filius Nathaniae et Iohanan et Ionathan filii Caree et Saraia filius Thanehumeth et filii Ophi, qui erant de Netopha, et Iezonias filius Maachathi, ipsi et viri eorum. (Liber Ieremiae 40, 8)

  • Et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan et comitibus eorum dicens: “Nolite timere servire Chaldaeis; habitate in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis. (Liber Ieremiae 40, 9)

  • Sed et omnes Iudaei, qui erant in Moab et in filiis Ammon et in Edom et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Iudaea et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan, (Liber Ieremiae 40, 11)

  • reversi sunt, inquam, omnes Iudaei de universis locis, ad quae profugerant, et venerunt in terram Iudae ad Godoliam in Maspha et collegerunt vinum et messem multam nimis. (Liber Ieremiae 40, 12)

  • Iohanan autem filius Caree et omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Maspha (Liber Ieremiae 40, 13)

  • et dixerunt ei: “Scito quod Baalis rex filiorum Ammon misit Ismael filium Nathaniae percutere animam tuam”; et non credidit eis Godolias filius Ahicam. (Liber Ieremiae 40, 14)

  • Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Maspha loquens: “Ibo et percutiam Ismael filium Nathaniae, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Iudaei, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Iudae”. (Liber Ieremiae 40, 15)

  • Et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree: “Noli facere verbum hoc; falsum enim tu loqueris de Ismael”. (Liber Ieremiae 40, 16)

  • Et factum est in mense septi mo, venit Ismael filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Maspha; et comederunt ibi panes simul in Maspha. (Liber Ieremiae 41, 1)

  • Surrexit autem Ismael filius Nathaniae et decem viri, qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio; et interfecerunt eum, quem praefecerat rex Babylonis terrae. (Liber Ieremiae 41, 2)

  • Omnes quoque Iudaeos, qui erant cum Godolia in Maspha, et Chaldaeos, qui reperti sunt ibi, et viros bellatores percussit Ismael. (Liber Ieremiae 41, 3)

  • Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente, (Liber Ieremiae 41, 4)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina