pronađen 269 Rezultati za: Achab propheta Ioas Iorão
Dixit ergo Achab ad Abdiam: “Vade in terra ad universos fontes aquarum et in cunctas valles, si forte invenire possimus herbam, ut salvemus equos et mulos et nullum de iumentis interficere debeamus”. (Liber I Regum 18, 5)
Diviseruntque sibi regiones, ut circuirent eas: Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum. (Liber I Regum 18, 6)
Et ille: “Quid peccavi, inquit, quoniam trades me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me? (Liber I Regum 18, 9)
Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum, quem ego ignoro; et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniet te et interficiet me. Servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua. (Liber I Regum 18, 12)
Abiit ergo Abdias in occursum Achab et indicavit ei. Venitque Achab in occursum Eliae (Liber I Regum 18, 16)
Misit Achab ad omnes filios Israel et congregavit prophetas in monte Carmeli. (Liber I Regum 18, 20)
Et ait rursus Elias ad populum: “Ego remansi propheta Domini solus; prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt. (Liber I Regum 18, 22)
Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. (Liber I Regum 18, 36)
Et ait Elias ad Achab: “Ascende, comede et bibe, quia sonus multae pluviae est”. (Liber I Regum 18, 41)
Ascendit Achab, ut comederet et biberet. Elias autem ascendit in verticem Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua (Liber I Regum 18, 42)
In septima autem vice dixit: “Ecce nubecula parva quasi manus hominis ascendit de mari”. Et ait: “Ascende et dic Achab: Iunge et descende, ne occupet te pluvia!”. (Liber I Regum 18, 44)
Et factum est interea: ecce caeli contenebrati sunt, et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel. (Liber I Regum 18, 45)