pronađen 218 Rezultati za: Abraham Agar Sara descensus

  • Dixit eis Iesus: “Amen, amen dico vobis: Antequam Abraham fieret, ego sum”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 58)

  • Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti; (Actus Apostolorum 3, 13)

  • Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”. (Actus Apostolorum 3, 25)

  • Qui ait: “Viri fratres et patres, audite. Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran, (Actus Apostolorum 7, 2)

  • et translati sunt in Sichem et positi sunt in sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemmor in Sichem. (Actus Apostolorum 7, 16)

  • “Ego Deus patrum tuorum, Deus Abraham et Isaac et Iacob”. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare. (Actus Apostolorum 7, 32)

  • Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est. (Actus Apostolorum 13, 26)

  • Quid ergo dicemus invenisse Abraham progenitorem no strum secundum carnem? (Epistula ad Romanos 4, 1)

  • Si enim Abraham ex operibus iustificatus est, habet gloriam sed non apud Deum. (Epistula ad Romanos 4, 2)

  • Quid enim Scriptura dicit? “Credidit autem Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam”. (Epistula ad Romanos 4, 3)

  • Dico ergo: Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin. (Epistula ad Romanos 11, 1)

  • Sicut Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. (Epistula ad Galatas 3, 6)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina