Trouvé 265 Résultats pour: tempus finis
utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur (Liber II Maccabaeorum 1, 22)
in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed hæc sequens tempus declaravit (Liber II Maccabaeorum 4, 17)
et post triennii tempus misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum (Liber II Maccabaeorum 4, 23)
ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quædam vasa templo furatus donavit Andronico et alia vendiderat Tyro et per vicinas civitates (Liber II Maccabaeorum 4, 32)
et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vitæ tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meæ senectuti conquiram (Liber II Maccabaeorum 6, 25)
sed post triennii tempus cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna (Liber II Maccabaeorum 14, 1)
tempus autem oportunum dementiæ suæ nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur (Liber II Maccabaeorum 14, 5)
finis modestiæ timor Domini divitiæ et gloria et vita (Liber Proverbiorum 22, 4)
omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub cælo (Liber Ecclesiastes 3, 1)
tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est (Liber Ecclesiastes 3, 2)
tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus ædificandi (Liber Ecclesiastes 3, 3)
tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi (Liber Ecclesiastes 3, 4)