Trouvé 137 Résultats pour: peccatum infidelitatem
fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat (Epistula I ad Corinthios 6, 18)
stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex (Epistula I ad Corinthios 15, 56)
eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (Epistula II ad Corinthios 5, 21)
aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis (Epistula II ad Corinthios 11, 7)
ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen (Epistula ad Hebraeos 12, 1)
nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes (Epistula ad Hebraeos 12, 4)
dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem (Epistula Iacobi 1, 15)
si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores (Epistula Iacobi 2, 9)
scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi (Epistula Iacobi 4, 17)
qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius (Epistula I Petri 2, 22)
si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est (Epistula I Ioannis 1, 8)
omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas (Epistula I Ioannis 3, 4)