Trouvé 58 Résultats pour: dicite
tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum (Prophetia Osee 14, 3)
auditum facite in ædibus Azoti et in ædibus terræ Ægypti et dicite congregamini super montes Samariæ et videte insanias multas in medio ejus et calumniam patientes in penetrabilibus ejus (Prophetia Amos 3, 9)
quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis prædicate super tecta (Evangelium secundum Matthaeum 10, 27)
et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his opus habet et confestim dimittet eos (Evangelium secundum Matthaeum 21, 3)
dicite filiæ Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et sedens super asinam et pullum filium subiugalis (Evangelium secundum Matthaeum 21, 5)
iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias (Evangelium secundum Matthaeum 22, 4)
at Jesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
et cito euntes dicite discipulis ejus quia surrexit et ecce præcedit vos in Galilæam ibi eum videbitis ecce prædixi vobis (Evangelium secundum Matthaeum 28, 7)
dicentes dicite quia discipuli ejus nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus (Evangelium secundum Matthaeum 28, 13)
et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc (Evangelium secundum Marcum 11, 3)
et quocumque introjerit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem (Evangelium secundum Marcum 14, 14)
sed ite et dicite discipulis ejus et Petro quia præcedit vos in Galilæam ibi eum videbitis sicut dixit vobis (Evangelium secundum Marcum 16, 7)