Trouvé 87 Résultats pour: confortans fortitudo
quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu et propter nomen tuum deduces me et enutries me (Liber Psalmorum 30, 4)
quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus (Liber Psalmorum 42, 2)
meus est Galaad et meus est Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Juda rex meus (Liber Psalmorum 59, 9)
fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem (Liber Psalmorum 117, 14)
quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de cælo fortitudo est (Liber I Maccabaeorum 3, 19)
meum est consilium et æquitas mea prudentia mea est fortitudo (Liber Proverbiorum 8, 14)
fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum (Liber Proverbiorum 10, 29)
ubi non sunt boves præsepe vacuum est ubi autem plurimæ segetes ibi manifesta fortitudo bovis (Liber Proverbiorum 14, 4)
domus justi plurima fortitudo et in fructibus impii conturbatur (Liber Proverbiorum 15, 6)
exultatio juvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities (Liber Proverbiorum 20, 29)
si desperaveris lassus in die angustiæ inminuetur fortitudo tua (Liber Proverbiorum 24, 10)
ain fortitudo et decor indumentum ejus et ridebit in die novissimo (Liber Proverbiorum 31, 25)