Trouvé 158 Résultats pour: Tamquam
et factus sum Judæis tamquam Judæus ut Judæos lucrarer (Epistula I ad Corinthios 9, 20)
his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant (Epistula I ad Corinthios 9, 21)
novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi (Epistula I ad Corinthios 15, 8)
nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu (Epistula II ad Corinthios 3, 18)
pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo (Epistula II ad Corinthios 5, 20)
quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes (Epistula II ad Corinthios 6, 10)
eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos (Epistula II ad Corinthios 6, 13)
rogo autem ne præsens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus (Epistula II ad Corinthios 10, 2)
ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas (Epistula II ad Corinthios 10, 9)
si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis (Epistula ad Colossenses 2, 20)
cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 7)
sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 11)