Trouvé 431 Résultats pour: Jesu Maria Magdalene discipuli
et interrogaverunt eum discipuli dicentes quid ergo scribæ dicunt quod Heliam oporteat primum venire (Evangelium secundum Matthaeum 17, 10)
tunc intellexerunt discipuli quia de Johanne Baptista dixisset eis (Evangelium secundum Matthaeum 17, 13)
tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto et dixerunt quare nos non potuimus eicere illum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 18)
in illa hora accesserunt discipuli ad Jesum dicentes quis putas major est in regno cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 1)
dicunt ei discipuli ejus si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere (Evangelium secundum Matthaeum 19, 10)
tunc oblati sunt ei parvuli ut manus eis inponeret et oraret discipuli autem increpabant eis (Evangelium secundum Matthaeum 19, 13)
auditis autem his discipuli mirabantur valde dicentes quis ergo poterit salvus esse (Evangelium secundum Matthaeum 19, 25)
euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus (Evangelium secundum Matthaeum 21, 6)
et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit (Evangelium secundum Matthaeum 21, 20)
et respondentes Jesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio (Evangelium secundum Matthaeum 21, 27)
et egressus Jesus de templo ibat et accesserunt discipuli ejus ut ostenderent ei ædificationes templi (Evangelium secundum Matthaeum 24, 1)
sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando hæc erunt et quod signum adventus tui et consummationis sæculi (Evangelium secundum Matthaeum 24, 3)