Trouvé 68 Résultats pour: victoria fides orationes
Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei. (Epistula ad Romanos 4, 5)
Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam. (Epistula ad Romanos 4, 9)
Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio. (Epistula ad Romanos 4, 14)
Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. (Epistula ad Romanos 10, 17)
ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 5)
alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: (Epistula I ad Corinthios 12, 9)
Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas. (Epistula I ad Corinthios 13, 13)
Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra: (Epistula I ad Corinthios 15, 14)
Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris. (Epistula I ad Corinthios 15, 17)
Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. (Epistula I ad Corinthios 15, 54)
Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? (Epistula I ad Corinthios 15, 55)
Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. (Epistula ad Galatas 3, 23)