Trouvé 124 Résultats pour: umbra alarum tuarum
Super capita montium sacrificabant, et super colles accendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt. (Prophetia Osee 4, 13)
Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani. (Prophetia Osee 14, 8)
Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis: et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati. (Prophetia Ionae 4, 5)
Et præparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonæ, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim): et lætatus est Jonas super hedera lætitia magna. (Prophetia Ionae 4, 6)
Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum ; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te. (Prophetia Michaeae 1, 16)
et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum: (Prophetia Michaeae 5, 12)
Sol et luna steterunt in habitaculo suo: in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastæ tuæ. (Prophetia Habacuc 3, 11)
Et dicetur ei: Quid sunt plagæ istæ in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. (Prophetia Zachariae 13, 6)
et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves cæli habitare. (Evangelium secundum Marcum 4, 32)
illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Evangelium secundum Lucam 1, 79)
ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis. (Actus Apostolorum 5, 15)
quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi. (Epistula ad Colossenses 2, 17)