Trouvé 261 Résultats pour: testamentum animo fide spem iustitiam
Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. (Liber II Maccabaeorum 11, 8)
Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant. (Liber II Maccabaeorum 11, 26)
Habebat autem Judam semper carum ex animo, et erat viro inclinatus. (Liber II Maccabaeorum 14, 24)
Et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit, et cum sanguis ejus magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit: (Liber II Maccabaeorum 14, 45)
Singulos autem illorum armavit, non clypei et hastæ munitione, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos lætificavit. (Liber II Maccabaeorum 15, 11)
Præcepit autem Judas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri. (Liber II Maccabaeorum 15, 30)
Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. (Liber Proverbiorum 16, 32)
Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. (Liber Proverbiorum 19, 3)
quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. (Liber Proverbiorum 23, 18)
Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. (Liber Proverbiorum 24, 14)
quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. (Liber Proverbiorum 24, 20)
Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens. (Liber Proverbiorum 26, 12)