Trouvé 113 Résultats pour: sapientiam:
Et ipse mutat tempora, et ætates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam. (Prophetia Danielis 2, 21)
Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis. (Prophetia Danielis 2, 23)
Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus, et Sidon: assumpserunt quippe sibi sapientiam valde. (Prophetia Zachariae 9, 2)
Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 42)
Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis: et ecce plus quam Salomon hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 31)
ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. (Evangelium secundum Lucam 21, 15)
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti: et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam. (Actus Apostolorum 7, 10)
Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. (Epistula I ad Corinthios 1, 19)
Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? (Epistula I ad Corinthios 1, 20)
Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. (Epistula I ad Corinthios 1, 21)
Quoniam et Judæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt: (Epistula I ad Corinthios 1, 22)
ipsis autem vocatis Judæis, atque Græcis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: (Epistula I ad Corinthios 1, 24)