Trouvé 102 Résultats pour: sagitta bellum
Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum. (Liber I Maccabaeorum 9, 30)
ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus: et non est locus divertendi. (Liber I Maccabaeorum 9, 45)
Nunc ergo, clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum. (Liber I Maccabaeorum 9, 46)
Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum: et produxit Ptolemæus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum. (Liber I Maccabaeorum 11, 15)
Et dixit Jonathæ: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? (Liber I Maccabaeorum 12, 44)
Similiter autem et Judas ea quæ deciderant per bellum quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. (Liber II Maccabaeorum 2, 14)
Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum. (Liber II Maccabaeorum 15, 1)
donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur. (Liber Proverbiorum 7, 23)
quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. (Liber Proverbiorum 24, 6)
Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. (Liber Proverbiorum 25, 18)
Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam ; sed tempus casumque in omnibus. (Liber Ecclesiastes 9, 11)
aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: (Liber Sapientiae 5, 12)