Trouvé 14 Résultats pour: sagitta/page/1/page/2
Venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathas: et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait: Ecce ibi est sagitta porro ultra te. (Liber I Samuelis 20, 37)
A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis. (Liber II Samuelis 1, 22)
Porro Jehu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas: et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo. (Liber II Regum 9, 24)
et ait: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam: percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam. (Liber II Regum 13, 17)
Ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta, et absque scuto et gladio, Deus eorum pugnavit pro eis, et vicit. (Liber Iudith 5, 16)
Sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem, dicentes: Filii Israël non in lancea nec in sagitta confidunt, sed montes defendunt illos, et muniunt illos colles in præcipitio constituti. (Liber Iudith 7, 8)
In judicando enim me mendacium est: violenta sagitta mea absque ullo peccato. (Liber Iob 34, 6)
a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano. (Liber Psalmorum 90, 6)
donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur. (Liber Proverbiorum 7, 23)
Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. (Liber Proverbiorum 25, 18)
aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: (Liber Sapientiae 5, 12)
Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. (Liber Ecclesiasticus 19, 12)