Trouvé 39 Résultats pour: magni
Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles. (Liber Proverbiorum 15, 16)
Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni. (Liber Ecclesiasticus 41, 15)
Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua præditi, nuntiantes in prophetis dignitatem prophetarum: (Liber Ecclesiasticus 44, 3)
Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna judaice, et dixit: Audite verba regis magni, regis Assyriorum ! (Liber Isaiae 36, 13)
quia servierunt eis, cum essent gentes multæ, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum. (Liber Ieremiae 25, 14)
et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terræ ejus et ipsius: et servient ei gentes multæ et reges magni. (Liber Ieremiae 27, 7)
Et stabunt super illas piscatores: ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit: plurimæ species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiæ. (Prophetia Ezechielis 47, 10)
Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo: et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum, Dei sui. (Prophetia Aggaei 1, 14)
Et sumes aurum et argentum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec, sacerdotis magni: (Prophetia Zachariae 6, 11)
neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 35)
Et terræmotus magni erunt per loca, et pestilentiæ, et fames, terroresque de cælo, et signa magna erunt. (Evangelium secundum Lucam 21, 11)
exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi: (Epistula ad Titum 2, 13)