Trouvé 33 Résultats pour: insidias
et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus: ipse autem occurrit ex adverso. (Liber I Maccabaeorum 11, 68)
Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium. (Liber II Maccabaeorum 4, 50)
Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet. (Liber Proverbiorum 10, 3)
Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. (Liber Ieremiae 9, 8)
Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, præparate insidias: quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis. (Liber Ieremiae 51, 12)
Usque ad terminum emiserunt te: omnes viri fœderis tui illuserunt tibi: invaluerunt adversum te viri pacis tuæ, qui comedunt tecum, ponent insidias subter te ; non est prudentia in eo. (Prophetia Abdiae 1, 7)
Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo. (Actus Apostolorum 23, 16)
postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via. (Actus Apostolorum 25, 3)
Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli: (Epistula ad Ephesios 6, 11)