Trouvé 81 Résultats pour: in tabernaculo
Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo. (Liber Ecclesiasticus 24, 12)
Et præparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quærens judicium, et velociter reddens quod justum est. (Liber Isaiae 16, 5)
Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum: (Liber Isaiae 22, 15)
Daleth. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion ; effudit quasi ignem indignationem suam. (Lamentationes 2, 4)
Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. (Epistula II ad Corinthios 5, 4)
His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: (Epistula ad Hebraeos 9, 6)
hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum: (Epistula ad Hebraeos 9, 8)
Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. (Epistula ad Hebraeos 13, 10)
Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione: (Epistula II Petri 1, 13)