Trouvé 266 Résultats pour: et in sacerdotibus: Tabernaculum testimonii

  • Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis adorare eas: et transferam vos trans Babylonem. (Actus Apostolorum 7, 43)

  • Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. (Actus Apostolorum 7, 44)

  • qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob. (Actus Apostolorum 7, 46)

  • Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud: (Actus Apostolorum 15, 16)

  • Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est. (Epistula ad Hebraeos 7, 14)

  • qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte. (Epistula ad Hebraeos 8, 5)

  • Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. (Epistula ad Hebraeos 9, 2)

  • Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: (Epistula ad Hebraeos 9, 3)

  • Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: (Epistula ad Hebraeos 9, 11)

  • Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. (Epistula ad Hebraeos 9, 21)

  • Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. (Apocalypsis Ioannis 12, 11)

  • Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in cælo habitant. (Apocalypsis Ioannis 13, 6)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina