Trouvé 221 Résultats pour: et Moysen
Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum. (Actus Apostolorum 6, 11)
Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo. (Actus Apostolorum 7, 35)
Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. (Actus Apostolorum 7, 44)
Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ, qui est forma futuri. (Epistula ad Romanos 5, 14)
Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen. (Epistula ad Hebraeos 3, 16)