Trouvé 129 Résultats pour: desertum de Sinai

  • Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israël, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha: siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in æternum: reliquiæ populi mei diripient eos, et residui gentis meæ possidebunt illos. (Prophetia Sophoniae 2, 9)

  • Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum. (Prophetia Sophoniae 2, 13)

  • Hæc est civitas gloriosa habitans in confidentia, quæ dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestiæ? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam. (Prophetia Sophoniae 2, 15)

  • Et dispersi eos per omnia regna quæ nesciunt: et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens: et posuerunt terram desiderabilem in desertum. (Prophetia Zachariae 7, 14)

  • Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad austrum Jerusalem: et exaltabitur, et habitabit in loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portæ prioris, et usque ad portam angulorum, et a turre Hananeel usque ad torcularia regis. (Prophetia Zachariae 14, 10)

  • Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 1)

  • Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? (Evangelium secundum Matthaeum 11, 7)

  • Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 13)

  • Et statim Spiritus expulit eum in desertum. (Evangelium secundum Marcum 1, 12)

  • Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. (Evangelium secundum Marcum 1, 35)

  • Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant. (Evangelium secundum Marcum 6, 31)

  • Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum. (Evangelium secundum Marcum 6, 32)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina