Trouvé 140 Résultats pour: desertum cibum
Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni. (Liber I Maccabaeorum 5, 28)
Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant: et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar. (Liber I Maccabaeorum 9, 33)
Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias. (Liber I Maccabaeorum 13, 21)
Judas autem Machabæus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat: et fœni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis. (Liber II Maccabaeorum 5, 27)
parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. (Liber Proverbiorum 6, 8)
formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi ; (Liber Proverbiorum 30, 25)
Chorus. Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii? (Canticum Canticorum 3, 6)
Cum iracundo non facias rixam, et cum audace non eas in desertum: quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et ubi non est adjutorium, elidet te. (Liber Ecclesiasticus 8, 19)
Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum. (Liber Ecclesiasticus 14, 17)
Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia. (Liber Ecclesiasticus 36, 21)
viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum ! (Liber Ecclesiasticus 41, 2)
et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne. (Liber Ecclesiasticus 43, 23)