Trouvé 30 Résultats pour: dentes

  • Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis. (Canticum Canticorum 6, 5)

  • Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos. (Liber Sapientiae 16, 10)

  • Dentes leonis dentes ejus, interficientes animas hominum. (Liber Ecclesiasticus 21, 3)

  • Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui. (Liber Ecclesiasticus 30, 10)

  • bestiarum dentes, et scorpii, et serpentes, et rhomphæa vindicans in exterminium impios. (Liber Ecclesiasticus 39, 36)

  • In diebus illis non dicent ultra: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. (Liber Ieremiae 31, 29)

  • Sed unusquisque in iniquitate sua morietur: omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus. (Liber Ieremiae 31, 30)

  • Vox ejus quasi æris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna. (Liber Ieremiae 46, 22)

  • Vau. Et fregit ad numerum dentes meos ; cibavit me cinere. (Lamentationes 3, 16)

  • Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? (Prophetia Ezechielis 18, 2)

  • Filii Dedan negotiatores tui ; insulæ multæ, negotiatio manus tuæ: dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo. (Prophetia Ezechielis 27, 15)

  • Post hæc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis: dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans: dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem. (Prophetia Danielis 7, 7)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina