Trouvé 5 Résultats pour: commotio
Et ait ei : Egredere, et sta in monte coram Domino : et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras, ante Dominum : non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio : non in commotione Dominus. (Liber I Regum 19, 11)
Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis: sed non diu permansit ira tua. (Liber Sapientiae 18, 20)
Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis: ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum. (Liber Ieremiae 10, 22)
Et prophetavi sicut præceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam. (Prophetia Ezechielis 37, 7)
Et in zelo meo, in igne iræ meæ locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israël: (Prophetia Ezechielis 38, 19)