Trouvé 485 Résultats pour: bene esse
Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire? (Epistula ad Galatas 5, 7)
Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. (Epistula ad Galatas 6, 3)
gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: (Epistula ad Ephesios 3, 6)
ut bene sit tibi, et sis longævus super terram. (Epistula ad Ephesios 6, 3)
sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. (Epistula ad Philippenses 1, 7)
Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius: (Epistula ad Philippenses 1, 23)
qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: (Epistula ad Philippenses 2, 6)
Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, (Epistula ad Philippenses 3, 8)
Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. (Epistula ad Philippenses 4, 11)
Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. (Epistula ad Philippenses 4, 14)
Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas. (Epistula ad Colossenses 3, 19)
Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 7)