Trouvé 169 Résultats pour: amorem misericordiam

  • Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. (Liber Psalmorum 142, 8)

  • Et congregatus est conventus ut essent parati in prælium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes. (Liber I Maccabaeorum 3, 44)

  • Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrimas fudit, recordatus defuncti sobrietatem et modestiam: (Liber II Maccabaeorum 4, 37)

  • Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet: corripiens vero in adversis, populum suum non dereliquit. (Liber II Maccabaeorum 6, 16)

  • Intuens autem quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitæ amorem. (Liber II Maccabaeorum 6, 20)

  • At Machabæus, congregata multitudine, intolerabilis gentibus efficiebatur: ira enim Domini in misericordiam conversa est. (Liber II Maccabaeorum 8, 5)

  • Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus. (Liber II Maccabaeorum 9, 13)

  • Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se præpararent. (Liber II Maccabaeorum 13, 12)

  • Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. (Liber Proverbiorum 14, 21)

  • Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. (Liber Proverbiorum 15, 27)

  • Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ. (Liber Proverbiorum 21, 3)

  • Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam. (Liber Proverbiorum 21, 21)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina