Trouvé 41 Résultats pour: Stultus
Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum. (Liber Proverbiorum 29, 11)
Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum. (Liber Proverbiorum 30, 32)
Sapientis oculi in capite ejus ; stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus. (Liber Ecclesiastes 2, 14)
quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui: et est quidquam tam vanum? (Liber Ecclesiastes 2, 19)
Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens: (Liber Ecclesiastes 4, 5)
Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. (Liber Ecclesiastes 7, 18)
Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat. (Liber Ecclesiastes 10, 3)
Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit ; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare? (Liber Ecclesiastes 10, 14)
Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos. (Liber Ecclesiasticus 18, 18)
Stultus a fenestra respiciet in domum: vir autem eruditus foris stabit. (Liber Ecclesiasticus 21, 26)
Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur. (Liber Ecclesiasticus 27, 12)
qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus qui habitat in Sichimis. (Liber Ecclesiasticus 50, 28)