Trouvé 158 Résultats pour: Spiritum
Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet. (Evangelium secundum Marcum 3, 30)
Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus. (Evangelium secundum Marcum 7, 25)
Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum: (Evangelium secundum Marcum 9, 16)
Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus. (Evangelium secundum Lucam 9, 43)
Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se? (Evangelium secundum Lucam 11, 13)
Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. (Evangelium secundum Lucam 12, 10)
Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. (Evangelium secundum Lucam 13, 11)
Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit. (Evangelium secundum Lucam 23, 46)
Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. (Evangelium secundum Lucam 24, 37)
Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 32)
Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. (Evangelium secundum Ioannem 1, 33)
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum. (Evangelium secundum Ioannem 3, 34)