Trouvé 342 Résultats pour: Septem
In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem. (Evangelium secundum Lucam 20, 33)
Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. (Actus Apostolorum 6, 3)
Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum, (Actus Apostolorum 13, 19)
Erant autem quidam Judæi, Scevæ principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. (Actus Apostolorum 19, 14)
nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. (Actus Apostolorum 20, 6)
Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam. (Actus Apostolorum 21, 4)
Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. (Actus Apostolorum 21, 8)
Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judæi, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes: (Actus Apostolorum 21, 27)
ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam. (Actus Apostolorum 28, 14)
Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. (Epistula ad Romanos 11, 4)
Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. (Epistula ad Hebraeos 11, 30)
Joannes septem ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt: (Apocalypsis Ioannis 1, 4)