Trouvé 55 Résultats pour: SPES
Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ: quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. (Liber Proverbiorum 24, 14)
etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. (Liber Sapientiae 3, 4)
Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. (Liber Sapientiae 3, 11)
quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis. (Liber Sapientiae 5, 15)
Infelices autem sunt, et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum: aurum et argentum, artis inventionem, et similitudines animalium, aut lapidem inutilem, opus manus antiquæ. (Liber Sapientiae 13, 10)
Sed et ab initio cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, remisit sæculo semen nativitatis quæ manu tua erat gubernata. (Liber Sapientiae 14, 6)
Cinis est enim cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus: (Liber Sapientiae 15, 10)
Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua. (Liber Sapientiae 16, 29)
In me gratia omnis viæ et veritatis: in me omnis spes vitæ et virtutis. (Liber Ecclesiasticus 24, 25)
Vana spes et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. (Liber Ecclesiasticus 34, 1)
Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. (Liber Ecclesiasticus 34, 15)
Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. (Liber Ecclesiasticus 34, 16)