Trouvé 105 Résultats pour: Gad
Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quærerent pascua gregibus suis. (Liber I Paralipomenon 4, 39)
Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha: (Liber I Paralipomenon 5, 11)
Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam. (Liber I Paralipomenon 5, 18)
Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur: et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc. (Liber I Paralipomenon 5, 26)
Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim. (Liber I Paralipomenon 6, 63)
Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis, (Liber I Paralipomenon 6, 80)
Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta. Jeremias, et Jeheziel, et Johanan, et Jezabad Gaderothites. (Liber I Paralipomenon 12, 4)
Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam: facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreæ in montibus: (Liber I Paralipomenon 12, 8)
Hi de filiis Gad principes exercitus: novissimus centum militibus præerat, et maximus mille. (Liber I Paralipomenon 12, 14)
Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia. (Liber I Paralipomenon 12, 37)
Et locutus est Dominus ad Gad videntem Davidis, dicens: (Liber I Paralipomenon 21, 9)
Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: Hæc dicit Dominus: Elige, quod volueris: (Liber I Paralipomenon 21, 11)