Trouvé 209 Résultats pour: Abraham Agar Sara descensus

  • Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino. (Liber Genesis 18, 22)

  • Respondensque Abraham, ait: Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. (Liber Genesis 18, 27)

  • Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum. (Liber Genesis 18, 33)

  • Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, (Liber Genesis 19, 27)

  • Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur: et peregrinatus est in Geraris. (Liber Genesis 20, 1)

  • Dixitque de Sara uxore sua: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam. (Liber Genesis 20, 2)

  • Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? quæ non debuisti facere, fecisti nobis. (Liber Genesis 20, 9)

  • Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam: (Liber Genesis 20, 11)

  • Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, (Liber Genesis 20, 14)

  • Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt: (Liber Genesis 20, 17)

  • Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: (Liber Genesis 21, 3)

  • Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. (Liber Genesis 21, 6)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina