Trouvé 131 Résultats pour: vita spiritualis
Quasi vita hominibus vinum, si bibas illud moderate. (Liber Ecclesiasticus 31, 32)
Quae est vita ei, qui minuitur vino? (Liber Ecclesiasticus 31, 33)
Contra malum bonum est, et contra mortem vita; sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)
Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua; et non dederis alii possessionem tuam, ne forte paeniteat te et depreceris pro illis. (Liber Ecclesiasticus 33, 20)
Panis egentium vita pauperum est; qui defraudat illum, homo sanguinis est. (Liber Ecclesiasticus 34, 25)
Radix consiliorum cor, ex quo partes quattuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors; et dominatrix illorum est assidua lingua. (Liber Ecclesiasticus 37, 21)
Vita viri in numero dierum; dies autem Israel innumerabiles sunt. (Liber Ecclesiasticus 37, 28)
Fili, in vita tua tenta animam tuam et vide si quid obnoxium ei est: non des illi. (Liber Ecclesiasticus 37, 30)
In abductione permanet tristitia, et vita inopis maledictio cordis. (Liber Ecclesiasticus 38, 20)
Vita sibi sufficientis et operarii condulcabitur, et super utrumque, eius qui inveniet thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 40, 18)
Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in computatione vitae. Contaminat enim animam suam cibis alienis; (Liber Ecclesiasticus 40, 30)
Nam et nos vita quidem vivemus, post mortem autem non erit tale nomen nostrum. (Liber Ecclesiasticus 48, 12)