Trouvé 149 Résultats pour: virtutem Dei scientia
Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur. (Liber Sapientiae 19, 20)
Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia. (Liber Ecclesiasticus 3, 26)
Esto firmus in sensu tuo et in veritate sensus tui et scientia; et prosequatur te verbum pacis et iustitiae. (Liber Ecclesiasticus 5, 12)
Non spondeas super virtutem tuam; quod si spoponderis, quasi restituens cogita. (Liber Ecclesiasticus 8, 16)
Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 9, 2)
Secundum virtutem tuam conversare cum proximo tuo et cum sapientibus et prudentibus tracta. (Liber Ecclesiasticus 9, 21)
Sapientia et disciplina et scientia legis apud Dominum; dilectio et viae bonorum apud ipsum. (Liber Ecclesiasticus 11, 15)
Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit, et omnes homines terra et cinis. (Liber Ecclesiasticus 17, 31)
Virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit? Aut quis adiciet enarrare misericordiam eius? (Liber Ecclesiasticus 18, 4)
Et non est sapientia nequitiae scientia, et non est consilium peccatorum prudentia. (Liber Ecclesiasticus 19, 19)
Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet. (Liber Ecclesiasticus 21, 16)
Tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia; et scientia insensati inenarrabilia verba. (Liber Ecclesiasticus 21, 21)