Trouvé 110 Résultats pour: uxor
Et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum, et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius; et secuta est nuntios David et facta est illi uxor. (Liber I Samuelis 25, 42)
Sed et Achinoam accepit David de Iezrahel, et fuit utraque uxor eius. (Liber I Samuelis 25, 43)
Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius unusquisque cum domo sua; David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel. (Liber I Samuelis 27, 3)
Siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel. (Liber I Samuelis 30, 5)
Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris, qui ierant cum David, dixit: “Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de praeda, quam eruimus; sed sufficiat unicuique uxor sua et filii; quos cum acceperint, recedant”. (Liber I Samuelis 30, 22)
Ascendit ergo David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel; (Liber II Samuelis 2, 2)
Misit ergo rex et requisivit quae esset mulier; nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam uxor Uriae Hetthaei. (Liber II Samuelis 11, 3)
Audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum. (Liber II Samuelis 11, 26)
Transactoque luctu, misit David et introduxit eam domum suam, et facta est ei uxor peperitque ei filium. Et displicuit, quod fecerat David, coram Domino. (Liber II Samuelis 11, 27)
Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthaei, ut esset uxor tua. (Liber II Samuelis 12, 10)
Et reversus est Nathan domum suam. Percussitque Dominus parvulum, quem peperat uxor Uriae David, et graviter aegrotavit; (Liber II Samuelis 12, 15)
Quae ait: “Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor”. (Liber I Regum 2, 21)