Trouvé 38 Résultats pour: tenebrae

  • Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae super faciem abyssi, et spiritus Dei ferebatur super aquas. (Liber Genesis 1, 2)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Extende manum tuam in caelum, et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant”. (Liber Exodus 10, 21)

  • Extenditque Moyses manum in caelum, et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus. (Liber Exodus 10, 22)

  • Et accessistis et stetistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum, erantque in eo tenebrae, nubes et caligo. (Liber Deuteronomii 4, 11)

  • Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine. (Liber Iob 3, 5)

  • Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius, devorabit eum ignis, qui non succenditur; affligetur relictus in tabernaculo suo. (Liber Iob 20, 26)

  • Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae. (Liber Iob 26, 10)

  • Exspectabam bona, et venerunt mihi mala; praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae. (Liber Iob 30, 26)

  • Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi, qui operantur iniquitatem. (Liber Iob 34, 22)

  • fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos. (Liber Psalmorum 35, 6)

  • Elongasti a me amicum et proximum, et noti mei sunt tenebrae. (Liber Psalmorum 88, 19)

  • Si dixero: “Forsitan tenebrae compriment me, et nox illuminatio erit circa me”, (Liber Psalmorum 139, 11)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina